poniedziałek, 3 lutego 2014

Źródła kanonu 603 KPK 1983



Fontes canonis 603 de vita eremitica- lat.

Canon 603 CIC 1983

§ 1. Praeter vitae consecratae instituta, Ecclesia agnoscit vitam eremiticam seu anachoreticam, qua christifideles arctiore a mundo secessu, solitudinis silentio, assidua prece et paenitentia, suam in laudem Dei et mundi salutem vitam devovent.
§ 2. Eremita, uti Deo deditus in vita consecrata, iure agnoscitur si tria evangelica consilia, voto vel alio sacro ligamine firmata, publice profiteatur in manu Episcopi dioecesani et propriam vivendi rationem sub ductu eiusdem servet.

Ad § 1:

1.     PAULUS PP. VI, Litt. Ap. Optimam partem, 18 apr. 1971 (AAS 63 [1971] 447-450) :

Ad Reverendum Patrem Andream Poisson, Ordinis Cartusiensis Ministrum Generalem, ob universae religiosae communitatis Coetum habendum.

Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem,

Optimam partem elegisse[1] merito dicuntur, qui, abstracti a fluxis saeculi rebus, Deo, cui sunt penitus consecrati, in solitudine corporis et mentis deserviunt. Cum igitur impedimentis, quibus in turba animus a divinarum veritatum contemplatione retardatur, se exuant, facilius id exsequuntur, quod monachi proprium esse Sanctus Theodorus Studita praeclare affirmavit: « Monachus enim est, qui in unum contuetur Deum, unius Dei cupidus est, uni est addictus Deo, unum colere satagit Deum, pacem habet ipse cum Deo, et aliis pacis auctor exsistit »[2]. Est profecto vitae forma singularis, qua civium patriae caelestis conversatio hic in terris quodam modo anticipatur. Ad eos ergo, qui hac solitaria professione commendantur, haec verba potissimum referri posse videntur, quae Sanctus Augustinus universe de continentibus dixit: « Quanto vos meliores, qui quod erunt homines post resurrectionem, hoc vos incipitis esse ante mortem[3]. Verum tamen eremi incolae non alieni a corpore Ecclesiae et societate hominum sunt putandi. Quemadmodum enim Concilium Vaticanum Secundum aperte asseruit, «vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertinet[4]; et, qui illam sectantur, « populum Dei... exemplo movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant »[5].
Hanc segregem vitam cum Deoque coniunctam Ordo Cartusiensis quasi hereditatem a conditoribus acceptam per hominum aetates integram imminutamque raro exemplo servavit; quod quidem ei non parvae laudi vertit et commendationi. Totius autem Ecclesiae interest, ut is pergat vigere, scilicet ut eius sodales, Deo honorem debitum tribuere volentes, eius adorationi omnes vires perpetuo impendant. Quo cultu sincero et indiviso idem Ordo non solum Christifidelibus certas easque magnas affert utilitates, sed cunctis etiam hominibus non modica praebet auxilia, quippe qui viam vitae exquirant gratiaque indigeant divina. Contemplatio enim et diuturna oratio munera primaria existimentur oportet, quae mundo prosint universi[6].
Haec autem intentio, quae, quantum humana sinit condicio, proxime et continenter fertur in Deum, eosdem monachos peculiarem in modum cum Beata Maria Virgine consociat, quam matrem singularem Cartusiensium solent appellare.
Iuvat igitur Nos paternum dilectionis affectum et egregiam existimationem Nostram isti Familiae religiosae testari. Quae, ut ad Nos est allatum, mox speciale Capitulum Generale celebrabit, quod, in ipsis horum temporum adiunctis, non levis erit momenti, siquidem de recognoscendis Ordinis legibus agitur. Impellimur ergo, ut per has Litteras nonnulla proferamus, quae Ecclesia a Cartusiensibus monachis exspectat et quae ad opus, in quod praedictum Capitulum incumbet, recte dirigendum utilia esse censemus.
Ordo vester, ut notum est, monachos choro astrictos et fratres conversos vel donatos complectitur; alteri cum alteris fraterna necessitudine, mutua reverentia, communi proposito Deo serviendi eique adhaerendi coniunguntur. In legibus igitur vestris, quibus manus admovetis, dilucide enuntietur oportet eiusdem veluti patrimonii spiritualis omnes esse participes, cum  vocatio monastica et a sacerdotibus et a conversis vel donatis plene possit ad effectum deduci.
Monachi, qui chori obligatione tenentur, in Ordine Cartusiensi paene ab eius exordiis sacerdotes sunt vel religiosi, qui ad sacros ordines suscipiendos se componunt. Sunt autem hodie, qui opinentur minus convenire, ut coenobitae aut eremitae, qui numquam sacrum ministerium sint obituri, sacerdotio augeantur. Quae quidem sententia, ut iam alias diximus[7], certo caret ac firmo fundamento. Multi enim Sancti plurimique religiosi propterea vitae monasticae, etiam eremiticae, professionem cum sacerdotio copulaverunt, quod aptam convenientiam inter utramque consecrationem, id est presbyteri et monachi propriam, perspectam habebant. Ea quidem vera solitudo, ubi Deo tantum vacatur, absoluta bonorum huius saeculi spoliatio, suae voluntatis abnegatio, quibus ii exercentur, qui monasterii moenibus se incluserunt, sacerdotis animum ad eucharisticum sacrificium, quod est «totius vitae christianae fons et culmen»[8], pie ardenterque immolandum prorsus singulariter praeparant . Praeterea, cum ad sacerdotium plena illa sui ipsius donatio accedit, qua Deo religiosus se devovet, nie peculiari modo Christo configuratur, qui simul sacerdos est et hostia.
Concilium Vaticanum Secundum, ubi de presbyteris eorumque officiis dedita opera tractavit, merito statuit curam populi Dei eiusmodi contineri muneribus. Haec vero cura a vobismet ipsis geritur sacrificio eucharistico celebrando, quod cotidie agere consuevistis. Quam quidem celebrationem in oratoriis eremiticis vestris plerumque fieri contingit, in pio videlicet recessu, ubi monachi animus, in rebus supernis defixus, Spiritum amoris et luminis uberius haurit. Vocatio igitur Cartusiensis, dummodo ei fideliter inhaereatur, efficit, ut intentio universalis, quae in eucharistico inest sacrificio, fiat intentio uniuscuiusque monachi sacris operantis. Hanc vero plenitudinem eucharisticae caritatis ipsum Concilium Vaticanum significantibus verbis declaravit: « In mysterio Sacrificii Eucharistici, in quo munus suum praecipuum sacerdotes adimplent, opus nostrae redemptionis continuo exercetur, et ideo enixe commendatur eius oblatio cotidiana, quae quidem etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae»[9]. 
Capitulum Generale vestrum sine dubio contendet , ut spiritus conditorum vestrorum sancte servetur et opera illa, quam, spiritualibus moti consiliis, per saeculorum decursum Statutis Ordinis impendistis, alacris perseveret. Hac mente ductis quidam loci Constitutionum ita vobis videntur esse exprimendi, ut planiores evadant et legentes scribendi genere magis directo attingant. Aeque aestimantibus de habitu mentis et corporis, qui ex progressione quadam nunc obtinet, auferenda vobis sunt nonnulla, quae iam obsoleverunt. Simul vero consuetudines quasdam antiquas apte in usum revocatis, si ex mutatione, quam illae postmodum habuerunt, earum efficacitas est deminuta aut vera earundem significatio offuscata. Quae praecipue ad sacram liturgiam, ut apud vos colitur, spectant. Normis igitur Apostolicae Sedis, ad rem pertinentibus, obsecuti, ritui Missae studetis veterem reddere simplicitatem, et, quod ad cyclum liturgicum, qui dicitur, attinet, pariter illam restituere rationem, ex qua plus tribuatur ordinario de tempore; atque id agitis, ut lectionarium vestrum ditescat.
Est cur, consulta Apostolicae Sedis observanter accipere parati, arbitremini eam vobis etiam hac in re benevolam se esse praebituram. Non enim eam latet monachis solitariis liturgia opus esse ipsorum vitae generi accommodata, in qua scilicet pars cultus interior et consideratio mysterii, quam fides vivida alat, praeponderant. Eremitae liturgicas populi celebrationes potius mentis communione participant, quae etiam actuosam quandam secum fert consortionem, licet pars exterior et aspectabilis sit minus manifesta. Vocatio igitur vestra liturgiam peculiarem paulatim formavit, quam, utpote vitae contemplativae et solitariae vestrae consentaneam, tueri nitimini. Ecclesia autem quendam, ut aiunt, pluralismum in iis, quae ad sensus religiosi declarationem cultusque divini ostensionem spectant, non improbat, cum diversae rationes Deum quaerendi excolendique id suadeant. Favent ergo sanis traditionibus monasticis, quae, diligenter servatae, ad fidem et spiritualem alacritatem augendam, unde originem duxerunt, non modicum conferant.
Haec habuimus, quae amanti animo ad te et ad universum Ordinem Cartusiensem, Nobis carissimum, instante speciali Capitulo Generali, scriberemus. Patrem autem luminum enixe rogamus, ut iis, qui eidem conventui intererunt, propitius adsit, hic ad profectum istius religiosae Familiae plurimum valeat eiusque decreta cum observantiae pacisque studio excipiantur. Haec vota Apostolica Benedictio confirmet, quam tibi, dilecte fili, cunctisque sodalibus, tuae moderationi commissis, volentes impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Aprilis, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

2.     Lumen Gentium 43 :

Consilia evangelica castitatis Deo dicatae, paupertatis et oboedientiae, utpote in verbis et exemplis Domini fundata et ab Apostolis et Patribus Ecclesiaeque doctoribus et pastoribus commendata, sunt donum divinum, quod Ecclesia a Domino suo accepit et gratia Eius semper conservat. Ipsa autem auctoritas Ecclesiae, duce Spiritu Sancto, ea interpretari, eorum praxim moderari et etiam stabiles inde vivendi formas constituere curavit. Quo factum est ut, quasi in arbore ex germine divinitus dato mirabiliter et multipliciter in agro Domini ramificata, variae formae vitae solitariae vel communis, variaeque familiae creverint, quae tum ad profectum sodalium, tum ad bonum totius Corporis Christi opes augent. Illae enim familiae sodalibus suis adminicula conferunt stabilitatis in modo vivendi firmioris, doctrinae ad perfectionem prosequendam probatae, communionis in militia Christi fraternae, libertatis per oboedientiam roboratae, ita ut suam religiosam professionem secure implere et fideliter custodire valeant, atque in caritatis via spiritu gaudentes progrediantur.
Status huiusmodi, ratione habita divinae et hierarchicae Ecclesiae constitutionis, non est intermedius inter clericalem et laicalem conditionem, sed ex utraque parte quidam christifideles a Deo vocantur, ut in vita Ecclesiae peculiari dono fruantur et, suo quisque modo, eiusdem missioni salvificae prosint.


3.     Perfectae caritatis 1;

PERFECTAE CARITATIS per consilia evangelica prosecutionem Sacrosancta Synodus praevie ostendit, in Constitutione cui initium est Lumen gentium, a Divini Magistri doctrina et exemplis originem ducere et tamquam praeclarum signum Regni caelestis apparere. Nunc vero, de vita ac disciplina institutorum, quorum sodales castitatem, paupertatem et oboedientiam profitentur, intendit agere eorumque necessitatibus, prout tempora nostra suadent, providere.
Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri ac mulieres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit. Unde e consilio divino mirabilis varietas coetuum religiosorum succrevit, quae valde contulit, ut Ecclesia, non solum ad omne opus bonum instructa (cf. 2Tm 3,17) et ad opus ministerii in aedificationem Corporis Christi (cf. Ep 4,12) parata sit, sed etiam variis donis filiorum suorum decorata appareat sicut sponsa ornata viro suo (cf. Ap 21,2) et per eam innotescat multiformis sapientia Dei (cf. Ep 3,10).
In tanta autem donorum varietate omnes, qui ad praxim consiliorum evangelicorum a Deo vocantur eademque fideliter profitentur, Domino se peculiariter devovent, Christum sequentes, qui virgo et pauper (cf. Mt 8,20;  Lc 9,58) per oboedientiam usque ad mortem Crucis (cf. Ph 2,8) homines redemit et sanctificavit. Ita caritate impulsi, quam Spiritus Sanctus in cordibus eorum diffundit (cf. Rm 5,5), magis magisque vivunt Christo et corpori Eius quod est Ecclesia (cf. Col 1,24). Quo ferventius ergo tali sui donatione quae totam vitam complectitur, Christo coniunguntur, eo uberior fit vita Ecclesiae et apostolatus eius vegetius fecundatur.
Ut autem praestans valor vitae per consiliorum professionem consecratae eiusque necessarium munus in praesentis temporis adiunctis ad maius Ecclesiae bonum cedat, haec Sacra Synodus sequentia statuit, quae nonnisi principia generalia respiciunt accommodatae renovationis vitae ac disciplinae religionum atque, propria indole servata, societatum vitae communis sine votis et institutorum saecularium. Normae vero particulares pro eorumdem congrua expositione et applicatione post Concilium a competenti auctoritate statuendae sunt.

4.     Ad Gentes 18 :

Inde a periodo plantationis Ecclesiae vita religiosa sedulo promoveatur, quae non solum pretiosa omninoque necessaria auxilia activitati missionali affert, sed per intimiorem consecrationem Deo in Ecclesia factam lucide quoque manifestat et significat intimam vocationis christianae naturam.
Instituta religiosa, plantationi Ecclesiae adlaborantia, mysticis divitiis, quibus traditio religiosa Ecclesiae insignitur, penitus imbuta, eas pro cuiusque gentis ingenio et indole exprimere et tradere conentur. Attente considerent quomodo traditiones asceticae et contemplativae, quarum semina iam ante Evangelii praedicationem nonnunquam antiquis culturis a Deo indita sunt, in vitam religiosam christianam assumi possint.
In novellis Ecclesiis variae formae vitae religiosae excolendae sunt, ut diversos aspectus missionis Christi et vitae Ecclesiae exhibeant, ac variis operibus pastoralibus se devoveant, suaque membra ad ea exercenda rite praeparent. Attamen Episcopi in Conferentia videant ne Congregationes eundem finem apostolicum prosequentes, multiplicentur cum detrimento vitae religiosae et apostolatus.
 Speciali mentione digna sunt varia ad vitam contemplativam radicandam incepta, quibus alii, essentialia Institutionis monasticae elementa retinentes, ditissimam traditionem sui Ordinis implantare satagunt, alii vero ad antiqui monachismi simpliciores formas redeunt: omnes tamen genuinam aptationem ad condiciones locales quaerere studeant. Cum enim vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat, oportet apud novellas Ecclesias ubique instauretur.

1.     Ad Gentes 40 :

Instituta religiosa, vitae contemplativae et activae, maximam hucusque partem in mundi evangelizatione habuerunt et habent. Eorum merita Sacrosancta Synodus libenter agnoscit et Deo gratias agit pro tot impensis in Dei gloriam et in servitium animarum praestitis, eademque hortatur ut indefesse in opere incepto prosequantur, cum sciant virtutem caritatis, quam ex vocatione perfectius colere tenentur, ad spiritum et laborem vere catholicum se impellere et obligare.
Instituta vitae contemplativae per suas orationes, paenitentiae opera et tribulationes, maximum momentum habent in conversione animarum, cum Deus sit qui rogatus mittit operarios in messem suam, animos non-christianorum ad audiendum Evangelium aperit, et verbum salutis in eorum cordibus foecundat. Imo rogantur haec Instituta ut domos in locis missionum condant, sicut non pauca iam fecerunt, ut ibi, modo traditionibus genuine religiosis populorum accommodato, vitam degentes, praeclarum testimonium maiestatis et caritatis Dei, necnon et unionis in Christo, inter non-christianos reddant.
Instituta vero vitae activae, sive finem stricte missionalem prosequantur sive non, sincere coram Deo sese interrogent utrum actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter Gentes extendere valeant; utrum quaedam ministeria aliis relinquere possint, ita ut suas vires pro missionibus impendant; utrum activitatem in missionibus incipere possint, aptando, si necesse fuerit, suas Constitutiones, ad mentem tamen Fundatoris; utrum sodales sui pro viribus in activitate missionali participent; utrum eorum consuetudo vitae sit testimonium Evangelii indoli et condicioni populi accommodatum.
Cum autem, Spiritu Sancto inspirante, in dies crescant in Ecclesia Instituta saecularia, eorum opera, sub auctoritate Episcopi, multiplici ratione in missionibus fructuosa esse potest, ut signum plenae deditionis ad evangelizationem mundi.

Ad § 2:

5.     CIC 1917, c. 487;

Benedictus PP XV, Const. Apost. Providentissima Mater Ecclesia, 27.05.1917, qua Codex Iuris Canonici promulgatur: AAS 9 Pars II (1917) 11-416 quoad Canones (can. 487, p. 106) (Leges Ecclesiae VIII, lex 5164-5165, col. 9367).

Can. 487 — Status religiosus seu stabilis in communi vivendi modus, quo fideles, praeter communia praecepta, evangélica quoque consilia servanda per vota obedientiae, castitatis et paupertatis suscipiunt, ab ómnibus in honore habendus est[10].

6.     Lumen Gentium 44.

Per vota aut alia sacra ligamina, votis propria sua ratione assimiIata, quibus christifidelis ad tria praedicta consilia evangelica se obligat, Deo summe dilecto totaliter mancipatur, ita ut ipse ad Dei servitium Eiusque honorem novo et peculiari titulo referatur. Per baptismum quidem mortuus est peccato, et Deo sacratus; ut autem gratiae baptismalis uberiorem fructum percipere queat, consiliorum evangelicorum professione in Ecclesia liberari intendit ab impedimentis, quae ipsum a caritatis fervore et divini cultus perfectione retrahere possent, et divino obsequio intimius consecratur. Tanto autem perfectior erit consecratio, quo per firmiora et stabiliora vincula magis repraesentatur Christus cum sponsa Ecclesia indissolubili vinculo coniunctus.
Cum vero evangelica consilia suos asseclas, per caritatem ad quam ducunt, Ecclesiae eiusque mysterio speciali modo coniungant, spiritualis horum vita bono quoque totius Ecclesiae devoveatur oportet. Inde oritur officium pro viribus et secundum formam propriae vocationis, sive oratione, sive actuosa quoque opera, laborandi ad Regnum Christi in animis radicandum et roborandum, illudque ad omnes plagas dilatandum. Unde et Ecclesia propriam indolem variorum Institutorum religiosorum tuetur et fovet.
Evangelicorum proinde consiliorum professio tamquam signum apparet, quod omnia Ecclesiae membra ad officia vocationis christianae impigre adimplenda efficaciter attrahere potest ac debet. Cum enim Populus Dei hic manentem civitatem non habeat, sed futuram inquirat, status religiosus, qui suos asseclas a curis terrenis magis liberat, magis etiam tum bona caelestia iam in hoc saeculo praesentia omnibus credentibus manifestat, tum vitam novam et aeternam redemptione Christi acquisitam testificat, tum resurrectionem futuram et gloriam Regni caelestis praenuntiat. Formam quoque vitae, quam Filius Dei accepit, mundum ingressus ut faceret voluntatem Patris, quamque discipulis Ipsum sequentibus proposuit, idem status pressius imitatur atque in Ecclesia perpetuo repraesentat. Regni Dei denique super omnia terrestria elevationem eiusque summas necessitudines peculiari modo patefacit; supereminentem quoque magnitudinem virtutis Christi regnantis atque infinitam Spiritus Sancti potentiam, in Ecclesia mirabiliter operantem, cunctis hominibus demonstrat.

Wkrótce zostanie zamieszczona wersja polska



[1] Cfr. Lc. 10, 41.
[2] Parva catechesis, ed. E. Auvray, Paris 1891, pp. 141-142.
[3] Sermo 132, 3; PL 38, 736.
[4] Cfr. Decr. Ad gentes divinitus, 18; cfr. etiam Instr. Venite seorsum: A.A.S. 61 (1969), pp. 689.
[5] Decr. Perfectae caritatis, 7. 448 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale.
[6] Cfr. Conc. Oecum. Vatic. II, Deer. Perfectae caritatis, 9; Ad gentes divinitus, 40.
[7] Cfr. A.A.S. 58 (1966), p. 1181.
[8] Conc. Oecum. Vatic. Il, Const. Dogm. Lumen Gentium, 11. Acta Pauli Pp. VI 449
[9] Decr. Presbyterorum Ordinis, 13. 29 - A. A. S.

[10] Martinus V (in Cone. Constantien.), const. «Inter cunctas», 22 febr. 1418, art. 31, 34, Ioannis Wicleff, damn., art. 30, de quo errorum Wicleff et Husz suscepti interrogandi; Pius DC, litt. ap. «Multiplices inter», 10 iun. 1851; Leo XIII, ep. «Testem», 22 ian. 1899; ep. «Au milieu», 23 dec. 1900; ep, «Le religiose famiglie», 29 iun. 1901.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz